Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem. Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum, in diversitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsins, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur. Nam si alius lenge ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et

increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo, sed exhausit semtipsum accepta effigie servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inventus homo, non substantia, id est non carne, quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum. Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod enim invenitur, constat esse. Sic et deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret atrocitatem extollendo virtutem subiectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae
reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distincione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo, Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi Christus adveniens de caelis transfiguravit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. Quomodo enim trasfigurabitur, si nullum erit? Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur. Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.

DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas

dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.