Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ovem et dragmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? nonne qui habuit? Quis vero habuit? nonne cuius fuit? Si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit cuius fuit. is perdidit quid habuit, is requisivit quid perdidit, is invenit qui quaesivit, is exultavit qui invenit. Ita utriusque parabolae argumentum vacat crica eum cuius non est ovis neque dragma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit, nec requisivit, quia non perdidit, nec invenit, quia nec requisivit, nec exultavit, quia non invenit, Atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.

Quibus duobus dominis neget posse serviri, quia alterum offendi sit necesse, alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mammonam. Deinde mammonam quem intellegi velit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. Admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi illius exemplum qui ab actu summotus dominicos debitores deminutis cautionibus relevat in subsidium sibi, Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona iniustitiae, de nummo scilicet, de quo et servus ille. Iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. Cui famulatam videns pharisaeorum cupiditatem ammentavit hanc sententiam: Non potestis deo servire et mammonae. Irridebant denique pharisaei pecuniae cuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam de nummo dictum. Ne quis existimet in mammona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos servitute revocasse. ’Quid? nunc potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. Duos enim dominos nomiuavit, deum et mammonam, creatorem et nummum. Denique non potestis deo servire, utique ei cui servire videbantur, et mammonae, cui magis destinabantur. Quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset. Et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mammonas, magisque observandus, qua magis dominus. Quale est enim ut qui mammonam dominum dixerat, et cum deo iunxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est creatorem? Aut numquid tacendo

eo concessit serviendum ei esse, si selummodo sibi et mammonae negavit posse serviri? Ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alins esset ipse, creatorem nominavit, quem dominum sine alio deo non posuit. Et illud itaque relucebit, quomodo dictum, Si in mammona iniusto fideles non extitistis, quod verum quis vobis credet? in nummo scilicet iniuste, non in creatore, quem et Marcion iustum facit. Et si in alieno fideles inventi non estis, meum quis dabit vobis? alienum enim debet esse a servis dei quod iniustum est. Creator autem quomodo alienus erat pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? Si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mammonam, Quis vobis credet quod verius est? et, Quis vobis dabit quod meum est? non potest quasi alius dixisse de alterius dei gratia. Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mammonam, infideles notando per creatoris mentionem distinctiones fecisset dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus creatoris. Quomodo tunc alterius videri potest, si non ad hoc proponatur ut a re de qua agitur separetur? Si autem et iustificantes se coram hominibus pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat quo et propheta Hieremias: Miser homo, qui spem habel in homine. Si et adicit, Scit autem deus corda vestra, itlius dei vim commemorabat qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda, Si superbiam tangit, Quod elatum est apud homines, perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: Dies enim domini sabaoth, in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere cur tanto aevo deus Marcionis fuerit in occulto. Expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. Didicit ergo usque ad Ioannis tempora, atque ita exinde prooessit annuntiare regnum dei, dicens, Lex et prophetae usque ad loannem, ex quo regnum dei annuntiatur. Quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Ioannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio evangelii, in que est dei regnum, Christus ipse. Nam etsi probavimus et vetera transitura et nova successura praedicari a creatore, si et Ioannes antecursor et praeparator osten-
ditur viarum domini evangelium superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam quod Ioannes venit ipse erit Christus qui Ioannem erat subsecuturus ut antecursorem, et si desierunt vetera et coeperunt nova interstite Ioanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut undeunde magis probetur quam ex legis et prophetarum in Ioannem occasu et exinde ortu regnum dei. Transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et prophetae, quam unus apex verborum domini. Verbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aevum. Nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Ioannem praedicarat, vocem clamantis in deserto parare viam domini, in hoc venturum ut legis et prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo annuntiaretur, ideo subtexuit facilius elementa transitura quam verba sua, confirmans hoc quoque quod de Ioanne dixerat non praeterisse.

Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit; qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero permittit repudium in Deuteronomio: Si sumserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius, et dimittet illam de domo sua. Vides diversitatem legis et evangelii, Moysi et Christi? Plane. Non enim recepisti illud quoque evangelium eiusdem veritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens divortium propriam quaestionem eiua absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una: quod deus itaque iunxit, homo disiunxerit? Hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es quae recepisti, sic tibi occurram ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens divortium et patrem tamen gestans eum qui marem et

feminam lunxit excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendcro, meus sit. Dico enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem ut aliam ducat. Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam qua non licet dimitti, ut alia ducatur; illicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente matrimonio nubere adulterium est. Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat ob quam prohibuit. Etiam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat. Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam, nec alibi coniunctos ad sacramentum bsptismatis et eucharistiae admittens nisi inter se coniuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum creatorem? Certe quid facit apud te maritus si uxor eius commiserit adulterium? Habebitne illam? Scilicet nec tuum apostolum sinere coniungi prostitutae membra Christi. Habet itaque et Christum assertorem iustitia divortii. Iam bine confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in evangelio Matthaei, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam adulterari. Aeque adulter censetur et ille qui dimissam a viro duxerit. Ceterum praeter ex causa adul-
terii nec creator disiungit, quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum qui ex compressione matrimonium fecerat non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quodsi ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia vluntarium? sicut et prophetiae auctoritate, Uxorem iuventutis tuae non dimittes. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc permittendo divortium. Erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus coniunxit. Erubesce etiam disiungens sine eo meritc quo disiungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere unde hauc sententiam deduxerit dominus, quove direxerit. Ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Ioannis mentione. Ioannes enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi), coniectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus. Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique successus exitus eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requie-
scentis. Nam et illud, quantum ad scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Ioannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et loannis refrigeria, ut iam audiret Herodes, Habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui caelestem definiat sinum et portum. Respondebimus ad haec, ipsa scriptura revincente oculos eius, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrabae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum et transitum utrinque probibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem quae sinus dicta sit Abrabae ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub ingo legis nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tune apparitura caelesti promissione, quam Marcion suo vindicat, quasi non a creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum, secundum Amos, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem? Quodsi aeternus
locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas caeli futurum, utique ob caelestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat sinum Abrabae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum in quo iam delinietur futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur? admoneus quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum praedicantes creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum qui occidat et vivificet. Immo, inquit, nostri dei monela de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce caelesti confimaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in caelum. Apud inferos autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse post mortem superbiae divitiarum et gloriae delitiarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.