Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scandalorum, expedisse ei, si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum

deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. Aestima quale supplicium comninetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiatem de cura suorum quo et creator retro: Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem est. Peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians, Fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, praevenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate; quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari; si quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique
dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. Nunc etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud lsraelem in diebus Helisaei prophetae et neminem eorum purgalum nisi Naaman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures poluisse curari ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro unum? Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis areanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et climatorem humansrum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet nibil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora. Ideo illos remediatos, qua secundum legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile est (??)eruisse medicinam a destructore legis observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? Quia nec Helisaeus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex novem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in evangelio loannis Samaritana illa in colloquio domini
apud puteum: Nae tu maior sis, et cetera; et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque qui et per Amos Vae dixerit eis qui confident in monte Samariae, iam et ipsam restituere diguatus de industria iubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israëlitae et Samaritae. Tota enim promissio tribui Iudae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israëlites alium deum usque adhuc didicisset? Cui alii quam cui omnes remediati retro a Christo? Et ideo, Fides tua te salvum fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec pharisaei possunt videri de alterius dei regno consuluisae dominum quando venturum sit quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce illic: ecce enim regnum dei intra vos est. Quis non ita interpretabitur: Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? Quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non est, nec longe a te. Non est in caelo, ut dicas, Quis ascendet in caelum et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic.
nec illic; ecce enim intra vos est regnum die. Et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprohationes ipsius expectabat. Reprobari autem habens, et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. Lapis, in quit, quem reprohaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli. A domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut non eum portenderet quem et in lapidis et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noē et Loth comparat tetris et atrocibus, deus lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum praeceptorum suorum? Etiam si vindicat ut ille, si iudicat me, non debuit per eius documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de Iudaei Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes quem omni loco praedicat.

Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit, pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo qua disciplina sit orandum eum et hic orandum constituit a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris. Illum, iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in

superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult. Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus, qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuvuns etiam Marcionitas. Denique interrogalus ab illo quedem, Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit, tibi deest: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequer(??) me. Age, Marcion, omnesque iam commiserones et co(??)dibiles eius haeretici, quid audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidenti, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? an et illa servavit, et quod decrat adiecit? Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur. Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc loco recongnoscendus, dicentem, Si aununtiavit tibi, homo, quid bonum, aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum? Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum, scientiam legis, Praecepta, inquit, scis. Facere iudicium: Vende, inquit, quae habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse
ire cum domino: Et veni, inquit sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur) utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret. merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab illo deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator? Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce Iesu, fili
David. Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Iesum David filium, credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo, Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caesum deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), ideo Christus ex diverso caeco subventi, ut hinc se ostenderet non esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi. Et cur fidei equidem pravae praestitisse se dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam. Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non valetudo.

Consequitur et Zachaei domus salutem. Quo merito? Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Iesu, fili David, et, Omnis populus laudes referebat deo, non Marcionis, sed David. Enimvero Zachaeus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico affiatus, plus est autem et

ignorans Esaiam praecepta eius impleverat. Confringito, inquit, panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domum taum inducito. Hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum. Et nudum si videris, contegito. Hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissolvens violentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conseriptionem iniquam dis sipans, dicendo, Et si cui quid per calum(??)iam eripui, quadruplum reddo. Itaque dominus, Hodie, inquit, salus huic domui. testimonium monium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. Cum vero dicit, Venit enim filius hominis salvum facere quod periit, iam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat, cuius fuerat et cui perierat quod salvum venerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio est. Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videntur. Si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus flat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. Iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Servorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum, etiam ex parte severitatis non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis videatur habuisse. Aut si et hic creatorem finxerit austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque me ille instruit cuius pecuniam ut fenerem edocet.