Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae prohibet? qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen flosculo cultior. Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius praestet, alius de praestantia eius secure agere mandet, et quidem derogator ipsius. Denique si quasi derogator creatoris non vult de eiusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subiectis, paulo post parebit. Interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? Eiusne quam nondum poterant perfectam exhibere deo, tantum quod revelato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano subministrare, nec de eis cogitarent? Nam et cum subicit, Haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat. Porro cum et adicit, Scit autem pater opus esse haec vobis, prius quaeram quem patrem intellegi velit Christus? Si ipsorum creatorem

demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit, sin illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset. Ceterum si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim mali necessarium. Et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. Porro si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec vobis adicientur. Utique ab ipso. Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a creatore, cuius et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedunt, secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus cuius et primus, eius victus atque vestitus cuius et regnum. Ita tota promissio creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint. Sumus servi, dominum enim habemus deum. Succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae. Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. Unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodi domum suam, in personam disponit creatoris. Fur enim creator quomodo videri potest, dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino
eius alienat. Porro cum furem nobis diabolum demonstret, cuius boram etiam in primordio si homo scisset, nunquam ab eo suffossus esset, propterea jubet ut parati simus, quia qua non potamus hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed index scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. Ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatorem defendo; si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit ignoremus, habes supra praescriptum neminem rei suae furem esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. Itaque interroganti Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et ad universos qui ecclesiis praefuturi essent proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini reverso eo omnibus bonis praeponetur, qui vero secus egerit, reverso domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure, sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. Proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius vindicatur. Quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus. Quasi non et hoc ipsum iudicato fiat. Stultitia! Quis erit exitus segregatorum? Nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium status? Nonne damnatio? Aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit iudicium, quod qui
Intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? Cui me decet obsequi nisi remuneratori? Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram. Ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo co(??)rcuerat, quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando cantatum est: Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates Iudaeae, vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea. Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas. Etiam si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit meus est qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis cuius et veritas. Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est. Sed Marcion emendat; quasi non et separatio opus sit machaerse. Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit. Quale proelium, tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma, neutra congruens domino. Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. Hoc proelium inter parentes si in ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat, caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes, quo scilicet adimplens omnis quae super ipsos fuerunt praedicata nec aliter docens debuerat agnosci. Ceterum quis posset eius tem-
pora nosse cuius per quse probaret non habebat. Merito exprobrat etiam quod iustum non a semetipsis indicarent. Olim hoc mandat per Zachariam: Iustum indicium et pacatorium iudicate; per Hieremiam: Facite iudicium et iustitiam; per Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate viduam, imputans etiam vineae Sorech quod non iudicium fecisset sed clamorem. Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui seminaverat praeceptum, ille et redundantiam eius urgebat. Iam vero quam absurdum ut ille mandaret inste indicare qui deum iudicem iustum destruebat? Nam et iudicem, qui mittit in carcarem nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. Quotienscunque enim severitas creatoris opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit obsequium.

Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intellegendus? Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori. Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur? De sequenti plane simili-

tudine vereor ne forte ulterius dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehenae sequatur. Quotiens adhuc se indicem ostendit et in iudice creatorem? Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque, Cum surrexerit, inquit, pater familiae; et cluserit ostium; utique excindendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio unde sitis, et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus. Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius eius exclusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens, aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et indicat creatoris est.

Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo

quidam fecit coenam et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris affines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam, qua homines, et per patres, qua Iudaici, non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. Dehinc si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens, iam invitans, tantum quod invitans, iam in convivium cogens, eandem faciens horam coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio deo, merito, quia subito invitati, si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo malo. Agrum emi, et vos mercatus sum, et uxorem duxi. Et adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas. Hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum, die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam: Numquid solitudo factus sum domui Isra(??)lis? Aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio: Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis
in novissimis, id est alios possessuros locum eorum quoniam quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tangquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit. Quid ex hoc ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio? riter utramque partem invitare venti, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae, Nec potest iam fastiosos iudicare. quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam collocaturus, Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis aeque in spiritalis figurari a creatore.