Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium deum editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse quam didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter, deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat. Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam, Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur,
au a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super squas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum? Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit, an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo praestitit? Quis mibi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? Quis non sinet nos deduci in templationem? quem poterit temptator non timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit? Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inveniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto? Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit. Apud (??)um ergo quaeram? Si salutem et vitam, et has apud creatorem? Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat. Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum functus. Denique si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore mandari et repromitti. Ille enim deus optimus ultro veniens ad praestandum non suo homini nullum illi laborem nec instantiam indixisset. Iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti. Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. Itaque ad cum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, crealoris est tempus. Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur Iudaeis; is et exsurgit et dat, et si iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem quem etiam appellas creatorem. Ipse est qui scit quid filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat, sed ille qui habens et scorpium non dat. Itaque et spiritum sanctum is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum? In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: Si ego in Beelzebub, filii vestri in quo? quasi illos suggillaret in Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant, sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt. Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum dei dixit non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, prinoipem daemoniorum, quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et officiis quem, licet intergro mundo, vel sic potuisset videri superasse validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur, in terram defiuendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? Exclamat mulier de turba, Beatum uterum, qui illum portasset, et ubera, quae illum educassent. Et dominus, Immo beati, qui sermonem dei audiunt et faciunt. Quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit, rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore. Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni pelenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et tunc pharisaeus, qui illum vocaret ad prandium, retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem, qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora au-
tem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio. Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei praetereuntes, obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi ouius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet. novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia vetuit eiusmodi sperandi et confidenti in hominem, idem et affectatores principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora Iegis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? quae ipsi de sue exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, com- modorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias: Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat xelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? Quam vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet (Nisi enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant et praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. Sed haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum creatoris.Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisaeorum, labiis scilicet amatium deum, non corde. Cavete, inquit discipulis, a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cuius exemplum a discipulis caveretur. Ita pharisaeorum prohibet exemplum. In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisaei. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clavem agnitionis habens nec ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur; ne quis existimet illum
dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex evangelii promulgatione. Dehinc conversus ad discipulos, Dico autem, inquit, vobis, amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias praedicens: Vide quomodo iustus aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: Timete eum qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; creatorem utique significans: Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri iubet offendi vetat, et quem offendi vetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere. Dico enim vobis, omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem abillis. Hi ergo erunt quos supra praemonet ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset. Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit. Porro si confessor est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem. Itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. Si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si negaret. Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. Quodsi iam et remissio et retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. Quodsi et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo sdversarius ei venerit non scio. Aut si et per haec severitatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur, et Christus negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu, et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis. Si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur; non ad quam veneral maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori eius indidisset. Hae sunt novae doetrinae novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt. Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: Quid proximum tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus vero postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componerat, operam suam, et quidem tam probae causae, denegavit. Iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. Sed enim optimi et non iudicis dei Christus, Quis me, inquit, iudicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis com mendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. Ah eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de gaxis et apothecis delitiarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audivit.