Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es, ἐπερχόμενε, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio

incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis es, ἐπερχόμενε, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum. Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea-
tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe-
ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.

Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio

tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat? in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent. Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum,
nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora
promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.

Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod ea quae erat abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum nebulas obumbrata, sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum? Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem, vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur. Quamquam et is in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater Christi, sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fies mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis inteliegibilem deum non requirentes vel perperam in illum philesophentes, et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est. Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulaur: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium ce-

labo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat: Et dabo illis thesauros abscontitos, invisibiles aperiam illis. Et rursus: Quis alius desiciet signa ventriloquorum et divinatines ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infates, iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agniti praestanda quibus fuerat negata, non parvulis, quibus nihil creator inviderat. Et tamen usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, quia non minori se tradidit omnia filio creator, quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si ἐπερχόμενος ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt creatoris? Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio factam. Sed et si Omnia ad hominum genera id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet, pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia cuius nihil video quam merito credam etiam quae non video eius
esse cuius sunt universa quae video. Sed, Nemo scit qui sit ater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit. Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Isra(??)li secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse tetstatur nec Isra(??)li cognitum se? Isra(??)l autem me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus: Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis ignorantiam in dum humanam, quae fuerit ad filium usque. Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit, quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur, utique de deo illuminandarum, etiam Israēlis, utique per agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem die alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius, Si et sequentia inspicias, Beati oculi, qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, deum cognovisse, quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti, et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc videbant que alii merito vidisse non poterant si non erant consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant, non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui videbant quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus,
et Iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequart? In h(??)eretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de (??)a vita videatur consuluisse quae in lege promittitur a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spe, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quemodo consequitur aeternam? Non utique eodem modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector creatoris. Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est
diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt quam quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae invitator de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. Quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat hominem, non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.