Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat? nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris? Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consueverant. Inspice
Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna Iudaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem virgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri servierunt. Lege extorri familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat, psalmus expungitur. Dominus, inquit, super aquas multas. Cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur. Dispargens, inquit, aquas itinere. Cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absolvitur. Comminans, inquit, mari et arefaciens illud, utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugna- torem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello psalmus possit videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello. Nam cum ultimo hoste morte proeliatus, per tropaeum crucis triumphavit. Cuius autem dei filium Iesum legio testata est? Sine dubio cuius tormenta et abyssum noverant et timebant. Nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse. Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. Quod autem dominus comperisset, iam et universae familiae innotuisset in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli quo peregriua divinitas conversaretur. In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiae eius, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. Non enim depetunt ab alio quod meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris. Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant, quia saevi dei filium eum fecerant? Et qualis erit qui mentitos iuvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem cognoverunt daemones, Iesum iudicem et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscribere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a femina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit, tetigit? Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiae voce. Tetigit me aliquis, idque de argumento affirmat. Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? Sciebatne per- sonam? Et cur quasi ignorans loquehatur? Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat, quasi ignorans, Adam ubi es? Habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. Sed et hoc qui adversarius legis, ut, quia lex a contactu feminae sanguinantis summovet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare. O deum non natura beneficum, sed aemulatione! At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua contempserat legem. Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem deum credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, ecquomodo legem eius inrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide creatoris. Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit et ex fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides haec fuit primo qua deum suum confidebat misericordiam malie quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. Itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et soliemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri legem non inrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum. Nisi credideritis, inquit, non intellegetis. Hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum cre- debat creatorem, eius fidei se deum respondit quam probavit. Nec illud omittam, quod, dum tangitur vestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.Dimittit discipulos ad praedicandum dei regnum. Numquid vel hic edidit cuius? Prohibet eos, victui aut vestitui quid in viam ferre. Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex opere summovendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum iubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fleri. Nemo testatur quod non iudicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi iubet, iudicem comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, quia Christum Iesum alii Ioannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi adseverabant. Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. Aut si non eadem et maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelavit. Adeo autem ea fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, verum etiam exuberare de pristino voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundaverant. Habes tertiam Basi-
liarum. Si et quartam resolvas, invenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordesceos panes cum populo distribui iussisset, et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respendisset, Quid ego hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus, Manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. O Christum et in novis veterem! Haec itaque qui viderat Petrus et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum iam tunc prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis, quem iam recensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indioens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit ne cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat. Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse in quem praedicabantur. Certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum pasionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam. Certe filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem, et invenies illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta sunt? Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. Sed et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem. Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec confusionis materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem quanta amaritudine possunt perorantibus. Ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet virginis, tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem men- sium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse, Qui mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre, modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita voluit, ut livore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet quod illum ipse finxisti.Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit. Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con-
venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues, lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci- pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.