Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi, Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem semper mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. Revera quo
dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit res pelenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. Item psalmus septuagesimus primus: Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoralum nomen eorum in conspectu ipsius. Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes, quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. Quae iudicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iuste tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum pertinent ii quibus repromittitur. Nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bene quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter, leviter advenient, velociter, qua properantes sub finibus temporum, leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient, neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntur, vos autem esurietis: ecce, qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi, exultabunt in iocunditate, vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, oblectabuntur, vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. Scilicet etiam psalmus cxxv., Qui seminant, inquit, in lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et eaurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. Beati mendiei, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me curare obtritos corde: Beati, qui esuriunt, quoniam saturabuntur; advocare languentes: Beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim fortasse, mandaverit Christo Marcionis, Beati critis, cum vos odio habebunt homines et exprobrabunt, et eicient nomen vestrum, velut malum propter filium hominis. Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum creatorem Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum, sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum, adquorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat. Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Indaeorum affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit enm se esse qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. Et quid causae interest, quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid faciat, nisi qui factum vindicabit. Nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam
ad maledictionem praocavendam. Nam et ita praemiserat: Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem. Quod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? Infirma commendatio est quae de alterius destructione fulcitur. Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit. Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. Tunc, si Vae creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae Vae merentur a creatore. Sed quomodo non eiusdem sit divites reprobare qui supra mendieos probarit? Nemo non contrarium eius quod probaverit reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christo creatoris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus quo duo dei flunt, sublstoque discrimine supererit unum deum renuatiari creatorem. Igitur Vae si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam, locupletantis Salomonem. Sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare quae sciebat deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit. Quamquam et divitias praestare non incongruens deo sit, per quas et divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis illa in evangalio quoque Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram, utique ex divitiis de gloria earum et saecularibus fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, cum manducaveris, et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro exal- tetur cor tuum, et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et Ezechiam, regem thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. Sic et per Hieremiam quoque edidit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magui et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo, utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur vir, utique ob substantiam honorabilis. De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII., Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur, non tollet omnia, nec descendet cum ille gloria sua. Item in LXI., Ne desideraveritis divitias, et si relucent, ne adieceritis cor. Id ipsum postremo verbum Vae olim per Amos in divites affluentes delitiis destinatur. Vae enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et delitiis fluunt in toris suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tanquam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia, qui bibunt vinum liqnatum, et unguentis primariis unguntur. Igitur etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem divites, etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem per Vae Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi serviunt, saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati estis: et ecce, qui mihi serviunt, oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: Qui seminant in lacrimis, in laetitia metent, ita in evangelio: Qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit. Vae, cum vobis benedixerint homines. Secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. Aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine. Nam et in psalmo CXVII: Bonum est confidere in domino quam confidere in homine, et bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. Ita totum quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum.Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim mandatum a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos calumniantur. Haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit, qui eos fratres deputari praecepit. Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super tunicam pallio quoque cedi. Plane haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim
renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? Si per Zachariam praecepit, ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam et rursus, Malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit, Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vindictae expectatricem. In quantum ergo fidem non capit ut idem videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo in vicem iniuriae exigere qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit, non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdieta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat talione, opposito, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret, leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit et compotem fecit, mandans alteriusq quoque maxillae oblationem, ut tanto magis vicem iniuriae extingueret quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. Ita si quid Christus intulit, non adversario, sed adiutore praecepto, non destruxit disciptinas creatoris. Denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, considerem, non consistet, si non est creatoris, qui vindictam repromittit, qui iudicem praestat. Alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed et amplius et pallium concedendi, is mibi imponit qui non sit me defensurus, in vacuum patientiam praecepit, non exbibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debueral, si ipse non praestat, aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest iniuriam vindicari. Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impumtatis securitate. Sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, violentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris. Non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuns, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. Et plus hic. Non enim petenti iubet dari. Sed non sit, inquit, indigens in te, id est cura ultro ne sit; quo magis petenti praeiudicat dandum, etiam in sequentibus. Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre indigente. Aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. Fenus enim nisi petenti dari non solet. Sed de fenore postmodum. Nunc si qui voluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum vero omnibus petentibus, ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit ex his per quae lex creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in tratres. Nam elsi maior est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante deberet in proximos. Quis enim poterit diligere extraneos? Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus cuius non extitit primus. Ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Indaeos, postea et in omne hominum genus. Ideoque quamdiu intra Isra(??)lem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo dedit gentes haereditatem et possessionem terminos terrae, et coepit expungi quod dictum est per Osee: Non populus meus, popalus meus, et non misericordiam consecuta, misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haereditatem gentium accepit. Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita et vos facite illis. In isto praecepto utique alia pars eius subauditur. Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis. Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla ante hac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi vellem, non facere quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim. Non enim definiit quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem voluntatis parem factum et possim alii non praestare quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium et eiusmodi bona, proinde et alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, iniuriam, contumeliam, fraudem et eiusmodi mala. Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. Nam etsi natura bonum et malum notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum convenientia voluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum com- pendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. At enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes, pauperes et pupillos et viduas protegi, iuvari, refrigerari; sicut et per Esaiam: Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito. Item per Ezechielem de viro iusto: Panem suum dabit esurienti, et nudum conteget. Satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis quae mihi velim fieri. Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim; et ideo ipsius erit praeceptum in evangelio qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.Hic nunc de fenore cum interponit, Et si feneraveritis a quibus bus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem viro iusto: Pecuniam, inquit, suam fenori non dedit, et quod abundaverit, non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. Hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio. Quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes dati; utique si non sit solvendo, quia solutori utique pignus restituendum esse utcunque non scriberet. Multo manifestius in Deuteronomio: Non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc clarius supra: Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui invocata est. Porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo (plus enim est, etsi
exsoluturo, cum reposci vetat), quid aliud docet quam non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. Nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet qui nobis filios facere non permisit auferendo connubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos quod iam erasit? Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem habeam eundem quem et omnia. Nam tam pater omnium qui conditor universitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. Et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos, unum. Denuo factus filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu movit. Ille me nunc rursus filium nuncupat, iam non in animam, sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne creator videretur. Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? Quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suavitatis qua soles et imbres qui feneraverat? non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet. Vere suavis etiam spiritalibus commodis. Eloquia enim domini dulciora super mel et favos. Ille igitur et ingratos suggillavit qui gratos experiri merebatur, cuius solem et imbres tu quoque Marcion ingratus habuisti. Ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui non paraverat gratos. Misericordiam quoque praecipiens, Estote, inquit, misericordes, sicut pater vester misertus est vestri. Hoc erit, Panem infringito esurienti, et si sine tecto, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito, et, Iudicate pupillo, et iustificate viduam. Agnosco doctrinam eius veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium. Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? Nolite iudicare, ne iudicemini. Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem, qua mensi eritis mensura, remetietur vobis. Ut opinor, haec retribationem pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio? Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus: si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam vel timendam, prout quisque iudicaverit aut condemnaverit aut dimiserit aut mensus fuerit: si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. Eligant itaque Marcionitae ne tanti sit de magistri regula excidere quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. Sed caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni. Sed non est discipulus super magistrum. Hoc meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo sue trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam revincat. Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem. Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis. Multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur quae Christus in homines allegorizavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere hucusque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo revelstum. In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror. Nisi quod etiam latrones timent. Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tam diu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant nec alium deum appellabant quam quem solum norant. Si ita est, quis videbitur dixisse, Quid vocas, domine, domine? Utrumne qui nunquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? Quis item adiecisse potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime edocere temptabat, an qui a primordio ad illos et Iegis et prophetarum eloquia mandaverat? Qui et inobaudientiam illis exprobrare posset, etiam si nunquam alias exprobrasset? Porro qui ante Christum, Populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me, contionatus est, veterem utique illis, contumaciam imputabat. Alioquin quam absurdum, ut novus deus, novus Christus, novae tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?Proinde extollenda fide centurionis incredibile si is professus est talem se fidem nec in Isra(??)le invenisse ad quem non pertinebat fides Isra(??)lis. Sed nec exinde pertinere poterat adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla. Sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti? Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Isra(??)le unquam fuisse, ceterum dicens talem fidem debuisse se invenire in Isra(??)le, qui quidem ad hoc venisset ut eam inveniret, deus scilicet et Christus Isra(??)lis, quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius. Aemulus vero etiam maluisset eam talem inventam, ad quam infirmandam et destruendam magis venerat, non ad comprobandam. Resuscitavit et mortuum filium viduae. Non novum documentum. Hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? Adeo autem in illud usque momenti nullum alium dominus Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes, Magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum suum. Quis deus? Utique cuius populus, et a quo prophetae. Quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat, aut quale est
ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens ut errori eorum mederetur? Sed scandalizatur Ioannes auditis virtutibus Christi, ut alterius. At ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. Ipso iam domino virtutum sermone et spiritu patris operante in terris et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in Ioanne egerat praeparaturam viarum dominicarum, abscedere iam ab Ioanne, redactam scilicet in dominum, ut in massalem suam summam. Itaque Ioannes communis iam homo, et unus iam de turba, scandalizabatur quidem qua homo, sed non qua alium Christum sperans vel intellegens, qui neque eundem speraret, ut nihil novi docentem vel operantem. Nemo haesitabit de aliquo quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Ioannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, vel qua Iudaeus, etiam prophetes. Plane facilius quasi haesitavit de eo quem cum sciat esse an ipse sit nesciat. Hoc igitur metu et Ioannes, Tu es, inquit, qui venis, an alium expectamus? simpliciter inquirens an ipse venisset quem expectabat. Tu es, qui venis, id est qui venturus es, an alium expectamus? id est an alius est quem expectamus, si non tu es quem venturum expectamus? Sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, ipse scilicet dominus, qui venturus expectabatur. Atque adeo hoc erat Ioannis scandalum quod dubitabat ipsum venisse quem expectabant, quem et praedicatis operationibus agnovisse debuerant, ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiaverit Ioanni. Quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis perversum, ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. Multo perversius, si et testimonium Ioanni perhibet non Ioannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; eleganter ad superiorem sensum scandalizati Ioannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Ioannem iam advenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: Tu es, qui venis, an alium expectamus? Praecursore enim iam functo officium, praeparata via domini, ipse erat intellegendus cui praecursor ministraverat, maior quidem omnibus natis mulierum, sed non ideo subiecto ei qui minor fuerit in regno dei; quasi alterius sit dei regnum in quo modicus quis maior erit Ioanne, alterius Ioannes qui omnibus natis mulierum maior sit. Sive enim de quocunque dicit modico per humilitatem, sive de semetipso, quia minor Ioanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Ioannem potius quam ad Christum (Quid existis videre in solitudinem?), tantundem et creatori competit et Ioannem ipsius esse maiorem natis mulierum, et Christum vel quemque modicum, qui maior Ioanne futurus sit in regno aeque creatoris, et qui sit maior tanto propheta, qui non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Ioannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. Illius autem peccatricis feminae argumentum co pertinebit, ut cum pedes domini esculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, un- guento perduceret, solidi corporis veritatem, non phantasma inane, tractaverit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit veniam, praeponere solitum sacrificio. Sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificatam ab eo audiit, Fides tua te salvam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat, Iustus ex fide sua vivet.Quod divites Christo mulieres adhaerebant, quae ei de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. Has enim vocabat per Esaiam mulieres divites: Exsurgite et audite vocem meam, ut discipulas primo, debinc ut operarias et ministras ostenderet: Filiae in spe audite sermones meos: die anni mementote cum labore in spe; cum labore enim, quo sequehantur, et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. At nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum, Aure audietis et non audietis, dedit Christo frequenter inculcare, Qui habet aures, audiat. Non quasi ex diversitate auditum permitteret Christus quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. Primo, aure audietis et non audietis; dehinc, qui habet aures, audiat. Non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator. Et ideo per Christum adicit: Videte quomodo audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. Si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius qui auditui suscitabat, etiam dicendo, Videte quomodo audiatis, non audituris minabatur. Sane minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. Hoc probat etiam subiacens sensus. Ei qui habet dabitur, ab eo autem qui non habet etiam quod habere se putat auferetur ei. Quid dabitur? Adiectio fidei vel intellectus vel salus ipsa. Quid auferetur? Utique quod dabitur. A quo dabitur et auferetur? Si a creatore auferetur, ab eo et dabitur. Si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. Quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei qui nescit comminari, quia non novit irasci. Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in
apertum repromittit, qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium qui domini nativitatem in controversiam deferunt. Ipse, inquiunt, contestatur se non esse natum dicendo, Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Ita semper haeretici aut nudas et simplices voces coniecturis quo volunt rapiunt, aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissolvunt, ut hoc in loco. Nos contrario dicimus primo non potuisse illi annuntiari quod mater et fratres eius foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui annuntiarat vel retro notos vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. Ad hanc primam propositionem nostram solet ex diverso responderi: Quid enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei? Sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum (Ecce legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum), tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. Et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptaverint illum per nominationem matris et fratrum. Si ut scirent natusne esset, an non: quando de hoc fuit quaestio quam ex ista temptatione discuterent? Quis autem dubitaret natum quem videret hominem? quem audisset filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere? propheten facilius existimantes licet magnum aliquem, utique tamen natum? Etiamsi in exploratione nativitatis temptandus fuisset, quodcunque aliud argumentum temptationi competisset quam per earum personarum mentionem quas potuit etiam natus non habere. Dic mihi, omnibus natis mater advivit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem? Sed et census constat actos sub Augusto nunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. Adeo nullo modo constitit ratio temptationis istius, et vere mater et fratres eius foris stabant. Superest et inspicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quae mihi mater aut fratres, quasi ad generis et nativitatis negationem, sed et ex causae necessitate et condicione rationali. Tam proximas enim personas foris stare extraneis intus defixis ad sermones eius, amplius et avocare eum a sollemni opere quaerentes merito indignatus est. Non tam abnegavit quam abdicavit. Atque adeo cum praemisisset, Quae mihi mater et qui mihi fratres? subiungens, Nisi qui audiunt verba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos pro fide iudicaret. Nemo autem transfert quid nisi ab eo qui habet id quod transfert. Si ergo matrem et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant? meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semetipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret verbo dei non esse dignum discipulum. Ceterum ex hoc magis matrem et fratres confitebatur quod illos nolebat agnoscere. Quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit, sed ut digniores. Denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quam non habebat.Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat? nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris? Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consueverant. Inspice
Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna Iudaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem virgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri servierunt. Lege extorri familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat, psalmus expungitur. Dominus, inquit, super aquas multas. Cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur. Dispargens, inquit, aquas itinere. Cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absolvitur. Comminans, inquit, mari et arefaciens illud, utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugna- torem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello psalmus possit videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello. Nam cum ultimo hoste morte proeliatus, per tropaeum crucis triumphavit. Cuius autem dei filium Iesum legio testata est? Sine dubio cuius tormenta et abyssum noverant et timebant. Nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse. Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. Quod autem dominus comperisset, iam et universae familiae innotuisset in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli quo peregriua divinitas conversaretur. In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiae eius, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. Non enim depetunt ab alio quod meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris. Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant, quia saevi dei filium eum fecerant? Et qualis erit qui mentitos iuvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem cognoverunt daemones, Iesum iudicem et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscribere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a femina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit, tetigit? Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiae voce. Tetigit me aliquis, idque de argumento affirmat. Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? Sciebatne per- sonam? Et cur quasi ignorans loquehatur? Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat, quasi ignorans, Adam ubi es? Habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. Sed et hoc qui adversarius legis, ut, quia lex a contactu feminae sanguinantis summovet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare. O deum non natura beneficum, sed aemulatione! At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua contempserat legem. Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem deum credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, ecquomodo legem eius inrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide creatoris. Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit et ex fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides haec fuit primo qua deum suum confidebat misericordiam malie quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. Itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et soliemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri legem non inrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum. Nisi credideritis, inquit, non intellegetis. Hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum cre- debat creatorem, eius fidei se deum respondit quam probavit. Nec illud omittam, quod, dum tangitur vestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.Dimittit discipulos ad praedicandum dei regnum. Numquid vel hic edidit cuius? Prohibet eos, victui aut vestitui quid in viam ferre. Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex opere summovendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum iubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fleri. Nemo testatur quod non iudicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi iubet, iudicem comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, quia Christum Iesum alii Ioannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi adseverabant. Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. Aut si non eadem et maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelavit. Adeo autem ea fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, verum etiam exuberare de pristino voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundaverant. Habes tertiam Basi-
liarum. Si et quartam resolvas, invenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordesceos panes cum populo distribui iussisset, et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respendisset, Quid ego hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus, Manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. O Christum et in novis veterem! Haec itaque qui viderat Petrus et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum iam tunc prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis, quem iam recensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indioens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit ne cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat. Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse in quem praedicabantur. Certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum pasionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam. Certe filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem, et invenies illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta sunt? Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. Sed et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem. Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec confusionis materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem quanta amaritudine possunt perorantibus. Ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet virginis, tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem men- sium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse, Qui mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre, modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita voluit, ut livore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet quod illum ipse finxisti.Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit. Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con-
venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues, lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci- pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.