Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es, ἐπερχόμενε, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio

incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis es, ἐπερχόμενε, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum. Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea-
tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe-
ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.

Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio

tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat? in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent. Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum,
nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora
promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.

Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod ea quae erat abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum nebulas obumbrata, sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum? Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem, vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur. Quamquam et is in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater Christi, sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fies mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis inteliegibilem deum non requirentes vel perperam in illum philesophentes, et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est. Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulaur: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium ce-

labo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat: Et dabo illis thesauros abscontitos, invisibiles aperiam illis. Et rursus: Quis alius desiciet signa ventriloquorum et divinatines ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infates, iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agniti praestanda quibus fuerat negata, non parvulis, quibus nihil creator inviderat. Et tamen usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, quia non minori se tradidit omnia filio creator, quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si ἐπερχόμενος ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt creatoris? Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio factam. Sed et si Omnia ad hominum genera id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet, pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia cuius nihil video quam merito credam etiam quae non video eius
esse cuius sunt universa quae video. Sed, Nemo scit qui sit ater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit. Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Isra(??)li secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse tetstatur nec Isra(??)li cognitum se? Isra(??)l autem me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus: Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis ignorantiam in dum humanam, quae fuerit ad filium usque. Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit, quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur, utique de deo illuminandarum, etiam Israēlis, utique per agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem die alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius, Si et sequentia inspicias, Beati oculi, qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, deum cognovisse, quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti, et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc videbant que alii merito vidisse non poterant si non erant consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant, non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui videbant quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus,
et Iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequart? In h(??)eretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de (??)a vita videatur consuluisse quae in lege promittitur a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spe, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quemodo consequitur aeternam? Non utique eodem modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector creatoris. Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est
diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt quam quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae invitator de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. Quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat hominem, non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.

Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium deum editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse quam didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter, deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat. Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam, Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur,

au a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super squas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum? Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit, an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo praestitit? Quis mibi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? Quis non sinet nos deduci in templationem? quem poterit temptator non timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit? Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inveniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto? Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit. Apud (??)um ergo quaeram? Si salutem et vitam, et has apud creatorem? Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat. Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum functus. Denique si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore mandari et repromitti. Ille enim deus optimus ultro veniens ad praestandum non suo homini nullum illi laborem nec instantiam indixisset. Iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti. Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. Itaque ad cum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, crealoris est tempus. Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem
novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur Iudaeis; is et exsurgit et dat, et si iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem quem etiam appellas creatorem. Ipse est qui scit quid filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat, sed ille qui habens et scorpium non dat. Itaque et spiritum sanctum is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum? In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: Si ego in Beelzebub, filii vestri in quo? quasi illos suggillaret in Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant, sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt. Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum dei dixit non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, prinoipem daemoniorum, quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et officiis quem, licet intergro mundo, vel sic potuisset videri superasse
validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur, in terram defiuendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? Exclamat mulier de turba, Beatum uterum, qui illum portasset, et ubera, quae illum educassent. Et dominus, Immo beati, qui sermonem dei audiunt et faciunt. Quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit, rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.

Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore. Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni pelenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et tunc pharisaeus, qui illum vocaret ad prandium, retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem, qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora au-

tem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio. Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei praetereuntes, obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi ouius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet. novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia vetuit eiusmodi sperandi et confidenti in hominem, idem et affectatores principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora Iegis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? quae ipsi de sue exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, com-
modorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias: Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat xelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? Quam vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet (Nisi enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant et praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. Sed haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum creatoris.

Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisaeorum, labiis scilicet amatium deum, non corde. Cavete, inquit discipulis, a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cuius exemplum a discipulis caveretur. Ita pharisaeorum prohibet exemplum. In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisaei. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clavem agnitionis habens nec ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur; ne quis existimet illum

dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex evangelii promulgatione. Dehinc conversus ad discipulos, Dico autem, inquit, vobis, amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias praedicens: Vide quomodo iustus aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: Timete eum qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; creatorem utique significans: Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri iubet offendi vetat, et quem offendi vetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere. Dico enim vobis, omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem abillis. Hi ergo erunt quos supra praemonet ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset. Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit. Porro si confessor est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem. Itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. Si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si negaret. Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. Quodsi iam et remissio et
retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. Quodsi et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo sdversarius ei venerit non scio. Aut si et per haec severitatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur, et Christus negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu, et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis. Si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur; non ad quam veneral maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori eius indidisset. Hae sunt novae doetrinae novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt. Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: Quid proximum tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus vero postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componerat, operam suam, et quidem tam probae causae, denegavit. Iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. Sed enim optimi et non iudicis dei Christus, Quis me, inquit, iudicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis com
mendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. Ah eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de gaxis et apothecis delitiarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audivit.

Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae prohibet? qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen flosculo cultior. Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius praestet, alius de praestantia eius secure agere mandet, et quidem derogator ipsius. Denique si quasi derogator creatoris non vult de eiusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subiectis, paulo post parebit. Interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? Eiusne quam nondum poterant perfectam exhibere deo, tantum quod revelato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano subministrare, nec de eis cogitarent? Nam et cum subicit, Haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat. Porro cum et adicit, Scit autem pater opus esse haec vobis, prius quaeram quem patrem intellegi velit Christus? Si ipsorum creatorem

demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit, sin illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset. Ceterum si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim mali necessarium. Et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. Porro si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec vobis adicientur. Utique ab ipso. Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a creatore, cuius et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedunt, secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus cuius et primus, eius victus atque vestitus cuius et regnum. Ita tota promissio creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint. Sumus servi, dominum enim habemus deum. Succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae. Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. Unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodi domum suam, in personam disponit creatoris. Fur enim creator quomodo videri potest, dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino
eius alienat. Porro cum furem nobis diabolum demonstret, cuius boram etiam in primordio si homo scisset, nunquam ab eo suffossus esset, propterea jubet ut parati simus, quia qua non potamus hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed index scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. Ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatorem defendo; si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit ignoremus, habes supra praescriptum neminem rei suae furem esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. Itaque interroganti Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et ad universos qui ecclesiis praefuturi essent proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini reverso eo omnibus bonis praeponetur, qui vero secus egerit, reverso domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure, sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. Proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius vindicatur. Quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus. Quasi non et hoc ipsum iudicato fiat. Stultitia! Quis erit exitus segregatorum? Nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium status? Nonne damnatio? Aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit iudicium, quod qui
Intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? Cui me decet obsequi nisi remuneratori? Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram. Ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo co(??)rcuerat, quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando cantatum est: Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates Iudaeae, vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea. Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas. Etiam si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit meus est qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis cuius et veritas. Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est. Sed Marcion emendat; quasi non et separatio opus sit machaerse. Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit. Quale proelium, tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma, neutra congruens domino. Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. Hoc proelium inter parentes si in ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat, caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes, quo scilicet adimplens omnis quae super ipsos fuerunt praedicata nec aliter docens debuerat agnosci. Ceterum quis posset eius tem-
pora nosse cuius per quse probaret non habebat. Merito exprobrat etiam quod iustum non a semetipsis indicarent. Olim hoc mandat per Zachariam: Iustum indicium et pacatorium iudicate; per Hieremiam: Facite iudicium et iustitiam; per Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate viduam, imputans etiam vineae Sorech quod non iudicium fecisset sed clamorem. Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui seminaverat praeceptum, ille et redundantiam eius urgebat. Iam vero quam absurdum ut ille mandaret inste indicare qui deum iudicem iustum destruebat? Nam et iudicem, qui mittit in carcarem nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. Quotienscunque enim severitas creatoris opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit obsequium.

Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intellegendus? Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori. Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur? De sequenti plane simili-

tudine vereor ne forte ulterius dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehenae sequatur. Quotiens adhuc se indicem ostendit et in iudice creatorem? Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque, Cum surrexerit, inquit, pater familiae; et cluserit ostium; utique excindendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio unde sitis, et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus. Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius eius exclusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens, aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et indicat creatoris est.

Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo

quidam fecit coenam et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris affines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam, qua homines, et per patres, qua Iudaici, non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. Dehinc si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens, iam invitans, tantum quod invitans, iam in convivium cogens, eandem faciens horam coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio deo, merito, quia subito invitati, si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo malo. Agrum emi, et vos mercatus sum, et uxorem duxi. Et adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas. Hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum, die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam: Numquid solitudo factus sum domui Isra(??)lis? Aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio: Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis
in novissimis, id est alios possessuros locum eorum quoniam quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tangquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit. Quid ex hoc ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio? riter utramque partem invitare venti, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae, Nec potest iam fastiosos iudicare. quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam collocaturus, Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis aeque in spiritalis figurari a creatore.