Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur? In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii veritatem. Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius adversus epistulam quoque ipsius? Quid, si nec epistulam agnoverint? Certe Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem), ipsum est quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde eonfingerent, utique non potuisset arguere nisi

quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatia, negotium est haeresis, quae sic semper emendat evangelia, dum vitiat; cum et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus, et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi: non enim eversionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit.

In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. Habemus et Ioannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem. Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque

nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum. Habet pla(??)e et illud eoclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, quarm si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. Capit magistrorum videri quae discipuli promulgarint. Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclsiis dedicata. Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina magistrorum? Igitur dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? Nam et competit ut, si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda. Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre de-
cucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis, Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum factum est apostolicis. Igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto, cum evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit, nunc ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de evangelii fide adversus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat a quibus tradita est.

Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum. Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat, proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus eius intexla: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint, si Marcionis praesumptionem percusserint. Tunc et illa constabit eodem vilio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter

hos maguam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. Hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius, si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique, et incipe recognoscere aut. Marcionis Christum aut creatoris.

Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum descendisse in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? Cur enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per creatorem, et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitli in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit enim sicubi apparuisse positum est. Apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit oculos. De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit. Praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam. Indignum denique ut Romulus quidem

ascensus sui in caelum habuerit Proculum alfirmatorem, Christus vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntiatorem, quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem? dicente Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea nationum, populus, qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum: qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos. Bene autem quod et deus Marcionis illuminator vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere, et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu venisse se, non ut legem et prophetas phetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion ut additum erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit. De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus, hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Isra(??)l, et, Non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Isra(??)lis videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrabe voces Christi mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perdilas domus Isra(??)lis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Isra(??)litis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum im-
pertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum vel aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat. Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstrueus quam destruens substantiam legis et prophetarum. Alioquin non stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas docere et hoc nomine adversus creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus creatorem, quia non significavit. Atque ita aut eius erit agnoscendus secundum quem docuit, aut praevaricator iudicandus, si secundum eum adversus quem venerat docuit. Exclamat ibidem spiritus daemonis. Quid nobis et tibi est Iesu? Venisti perdere nos. Scio qui sis, sanctus dei. Hic ego non retractabo an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum vocari oporteret, si non creatoris. Alibi iam de nominibus expostulatum est. At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori. Quid autem iam tale ediderit novae divinitatis per quod posset alterius dei sanctus intellegi? Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone
operatus aliquid adversus creatorem? Sicut ergo quem ignorabat nulfo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnovit. Nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse, et Iesum nomen dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo exceperat secundum nostrum evangelium. Propterea quod in te nascetur vocabitur sanctum, filius dei, et vocabis nomeu eius Iesum. Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam et praemisit, Quid nobis et tibi? non quasi in extraneum Iesu, ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi et nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae exprobrans; quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. Adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum hunc locum praemisimus? Ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat. Aut cur eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus, nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et alterius dei sanctum. Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum confirmavit quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.

Naxaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazaraeos appellant per Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit, vitando Archelaum, filium Herodis. Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida, non ita Christo creatoris per prophetas emancipata. Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas invenitur. Et tamen apud Nazareth quoque nihil novi notatur praedicasse, dum alio, merito unius proverbii, eiectus refertur. Hic primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. Nam etsi per medios evasit, sed ante iam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.

Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res, etiam saecularis sapientia digna sententia est. Ad summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae, remediator valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcunque curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad species curationum. Ceterum et a daemoniis liberare curatio est valetudinis. Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei. Cuius dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubebantur tacere.

Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis, volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. Illius erat praeconium immundi spiritus respuere cui sancti abundabant. Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si tamen volebat agnosci, frustra autem venerat, si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscunque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. Iam nunc et qua destructor creatoris, nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et divulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, iudicia, vindicta, damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi dei filium coufitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi. Et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. Aut nunquid ideo increpabat quia timebatur, nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in aliam praevaricationis notam, cum so a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. In solitudinem procedit. Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando et in nube. Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat et legi. Capiat itaque iocunditatem solitudo, hoc Esaias promiserat. Detentus a turbis, oportet me, inquit, et aliis civitatibus annuntiare regnum dei. Ostenderat iam alicubi deum suum? Non puto adhuc usque. Sed de his loquebatur qui alium quoque deum noverant? Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi noverant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portende. bat quem solum sciebat notum eis qui audiebant.

De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time, abhinc enim homines eris capiens? Hoc enim dicto intellectum

illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse qui per Hieremiam pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere quod edixerat. Aliud est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat diversitatem Iegis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et novi testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio quem συνταλαίπωρον, id est commiseronem, et συμμισούμενον, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere et inprimis figuratae legis vim ostendere, quae in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere; participari enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit. Itaque dominus volens altius intellegi legem per carnalia spiritalia signiticantem, et hoc nomine non destruens, sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum, quem contaetus immundi non erat inquinaturus. Hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, iam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate; nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat. Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israeliten leprosum
emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat, Syro facilius emundato significato per nationes emundationis in Christo lumine earum quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude. Quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et Iavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero verbo solo, et hoc semel, functum curationem statim repraesentasse. Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris vindicare. Nullius rei non ille potior auctor qui prior. Incredibile plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde magis dinoscitur Christus creatoris quam ex verbi potestate? Sed ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a servis quemadmodum ab ipsis dominis? Non times, ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fucrit famulo creatoris, qui ad Helisaci pusillitatem maior agnoscitur, si tamen maior? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius praestilit tuus Christus quam meus Helisaeus? Immo quid magnum praestitit tui Christi verbum, cum id praestiterit quod fluvius creatoris? Secundum haec cetera quoque occurrunt. Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri. Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses.
Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. Itaque adiecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita praecepit. Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione legis, an non? Si enim bonus perseveravit, nunquam destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius dei vindicatur. Si non perseveravit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione Ieprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. Malus iam, quando legis eversor, si bonus, cum legis indultor. Sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum ergo descendit, quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur ergo non tacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret? tunc enim aliquatenus posset videri patientiae suae perstitisse. Sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii, nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua
inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit legem impleri. Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere, sed adimplere. Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est? Confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini de evangelio erasisse quam nostros iniecisse.

Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite manus dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convalescite, nec timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum, simul et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant, Quis dimittet peccata nisi solus deus? Habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam. Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore ex ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo; in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum, Quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis haereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit esse misericordem; avertet, et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, et demerge in profundo maris peccata nostra. Sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a

primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse paenitentiae nomine; Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult misericordiam quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam quam mortem. Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse; et ita probahis novam istam Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui negetur tenere, et an eius sit absolvers cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi maluimus admonere quam retractare. De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat, neque filium hominis constitui, qui non sit uatus ex homine, vel patre vel matre, atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine; si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex homine, iam apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non datur, nec vir matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur, virgo est. Ceterum due iam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id est si ex matre filius est hominis quia ex patre non est, ex matre autem virgine quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Chri-
stum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque patris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necess est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut virginem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi? Cum enim id se appellat quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes. Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem. Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius in quo habet causam, si et alii vindicetur in que est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta iam fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. Nec alius erit capacior utriusque quam qui prior, et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis, lesus scilicet creatoris. Hic erat visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis. Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito
retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis apud Danielis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim iudicat, et absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicavit, dum absolvit. Ad haec quodcunque diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice. Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium virginis concedat. Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. Plane facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum. Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre. Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene vale-

bant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi. Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et loannem Christo et Christum loanni convenire, utique prophetae creatoris, qua Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, loannis ordinem frustra frustratus. Si enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. Adeo loannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri. Sed et Christus reiecisset loannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut
tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. Teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritua ad ipsum, Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium arcessit. Siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas. Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere, cum per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam
a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo inicit veteri vestimento nisi eui non defuerit et vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est, qui lubeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo aliens sua adiungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per coniunctionem capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum, diversum, sed non contrarium. Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.

De sabbalo quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non dominum sabbati circumferret Christus. Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem

pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. Cetera de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per lesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur; etiam si odio insecutus est sollemnissimum ludaeorum diem, ut Christus non ludaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea die spicas decerptas manibus efilixerant, cibum operati ferias ruperant. Excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de
exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. Bene igitur quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessilatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare,
an perdere? ut id operis permittens quod pro anima facturus esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille qui instituit. Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecuuque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit et supra in causa di(??)cipulorum pro anima operatus (esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die si et Helisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.

Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si

ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra: Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.