Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum muluatus in hac argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntians, et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem, de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli, tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in sevum, quae non auferetur, et regnum eius, quod non vitiabitur, tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te
deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. Tunc et cognoscent eumz qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in dues adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, debinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et houore. Si enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem adiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. Alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt, a vipera,
mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus, nec deus. Cur enim non etiam dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens negatam ab apostolo, Iucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio, vel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est passus; vere autem pati phantasma non potuit. Eversum est igitur totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inpri- mis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die. Porro si caro eius negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio, per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit. Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inveniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint, quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Et sumus adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior. Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius. Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem. Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui-
dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit et innata: humana vere propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.