Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum intueor dominum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. Ceterum paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseveraverit. Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit exhiberi. Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero eius tam propere. Alterum vero iam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem tam diu saevientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum, et vanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post creatorem, quem emendare non valuit? Quid ante Christum eius revelatus est, quem revocare non potuerit? Aut si emendavit creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent: ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus crea-
torem, legem et prophetas destruens eius, secundo vero procedat adversus Christum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est, aut si iam hinc perfecta res est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixtae obtundant lectoris intentionem. Duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et divinitati competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, iam visum atque ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive enim Christus iam tunc in semetipsum secundum nos sive prophetes de semetipso secuudum Iudaeos pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, non
tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum; quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conversione, Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. Et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum non de bubus, sed de nobis interpretetur, et petram potui subministrando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat errare ludaeos in Christum suum non
licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. Porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem affirmant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a creatore. Auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et, Aure audietis, et non audietis, et oculis videbitis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis videant et corde coniciant et convertantur, et sanem illos. Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum, et concludente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum secundum Io(??)lem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agni- tionis et intellegentiae viribus, sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis et prudentibus eorum, id est pharisaeis, pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem, et oculis visuro, et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi me reiecerunt: agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit et populus me non intellexit. Nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri, Christus dominus, qui ah initio vicarius patris in dei nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces eiusmodi fuisse iam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum Israel. Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum volueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint nec filium agnoscere poluisse per eiusdem substantiae conditionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis iam apparet quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent de quo semper fuerat praedicatum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae eventum. Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in indicium et suo iure punierint, alienum scilicet non iudicaluri. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse videantur qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.