Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo. Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-

stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit deo superiori?

Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius

tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem? viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit
et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur. Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris.

Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae Emmanuel vocari habebit, dehinc virtutem sumere Damasci et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est, sensus autem eius quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut, quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere Nobiscum deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens. Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse iam illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus.