Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat errare ludaeos in Christum suum non

licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. Porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem affirmant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a creatore. Auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et, Aure audietis, et non audietis, et oculis videbitis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis videant et corde coniciant et convertantur, et sanem illos. Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum, et concludente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum secundum Io(??)lem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agni-
tionis et intellegentiae viribus, sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis et prudentibus eorum, id est pharisaeis, pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem, et oculis visuro, et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi me reiecerunt: agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit et populus me non intellexit. Nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri, Christus dominus, qui ah initio vicarius patris in dei nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces eiusmodi fuisse iam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum Israel. Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum volueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint nec filium agnoscere poluisse per eiusdem substantiae conditionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis iam apparet quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent de quo semper fuerat praedicatum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae eventum. Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in
signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in indicium et suo iure punierint, alienum scilicet non iudicaluri. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse videantur qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.

Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum muluatus in hac argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntians, et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem, de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli, tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in sevum, quae non auferetur, et regnum eius, quod non vitiabitur, tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te

deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. Tunc et cognoscent eumz qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in dues adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, debinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et houore. Si enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem adiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. Alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.

Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt, a vipera,

mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus, nec deus. Cur enim non etiam dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens negatam ab apostolo, Iucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio, vel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est passus; vere autem pati phantasma non potuit. Eversum est igitur totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inpri-
mis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die. Porro si caro eius negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio, per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit. Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inveniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint, quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Et sumus adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.