Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior. Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius. Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem. Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui-

dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit et innata: humana vere propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo. Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-

stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit deo superiori?

Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius

tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem? viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit
et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur. Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris.