Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,
siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret. Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum intueor dominum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. Ceterum paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseveraverit. Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit exhiberi. Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero eius tam propere. Alterum vero iam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem tam diu saevientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum, et vanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post creatorem, quem emendare non valuit? Quid ante Christum eius revelatus est, quem revocare non potuerit? Aut si emendavit creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent: ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus crea-
torem, legem et prophetas destruens eius, secundo vero procedat adversus Christum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est, aut si iam hinc perfecta res est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixtae obtundant lectoris intentionem. Duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et divinitati competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, iam visum atque ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive enim Christus iam tunc in semetipsum secundum nos sive prophetes de semetipso secuudum Iudaeos pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, non
tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum; quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conversione, Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. Et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum non de bubus, sed de nobis interpretetur, et petram potui subministrando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.