Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus.

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,

siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.