Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris tam boni quam et indicis, secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque iustiliae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt quos in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus, bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem; quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per Antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant? Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemu-
latione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius Antitheses etiam ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum, summa lamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Ceterum eius erit Antithesis cuius est et in mundo.Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus.
Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.