Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam

duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis omnibus popufis in regno eius ex quo deus regnavit a ligno, nullo adbuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et propriae condicionis seorsum a propheta nominentur? Ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habehant nominationem sperantes in Christum. Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi, et dicent, Venite, ascendamus in montem domini, et in aedem dei Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra et sibynas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infeslarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae
et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae. Et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam apostoli induxerunt.

Habes et apostolorum opus praedicatum. Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt iustitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum. An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa portatis. Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum: postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Quae dehinc passi

sunt apostoli? Omnem, inquis, inquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat? Nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis, neque exprobrasset quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetavit signatos, illa nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et bene-
dictio et laus et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo asper(??)amenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum veritate idola proiecit. Vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclsiam, templum scilicet et domum et civitatem dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad loannem. Dehinc cum ea perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in vines vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum Israelis. Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si volueritis nec audieritis me, machaera vos comedet, probavit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam

in exustionem eorum peroraus, Propter me haec, inquit, facta sunt vobis, in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis, a crealoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseveraverant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis, sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum, — aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam, si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipse aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut per maliliositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. Ceterum vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi

Iudaei ita ut describitur sperant Iocorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FIDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in civitate divini operis Hierusalem caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians alicui ulique caelesti civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel novit, et apostolus loannes vidit. Et qui apud fidem nostram est novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de caelo pependisse, omni moeniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam. Siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis, post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum
resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahae semen post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Iacob filium suum, Det, ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet, Quaerite primum regnum dei, et haec adicientur vobis. Ceterum ad Esau promittit benedictionem terrenam, et subicit caelestem de opimitate terrae, dicens, Erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem postea ad caelestia per evangelium credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, domini constitutum esse iudicio. Cur autem, ut evigilavit et primum Ioci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim viderat, templum dei et portam, eundem, per quem
aditur caelum. Et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. Sed est et porta, quae recipit et quae perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum illo erunt. Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regua tendentes miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes volant, et velut pulli columbarum, ad me, scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in terra et in caelo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra. Et ego quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam, expectarem aliquid et de caelo, a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum annuntiaretur. At tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet. Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis; immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus caeleate regnum repro(??)ittit, non habens caelum, quomodo et hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O praestigia magnae etiam promissionis!