Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum iam evangelium eius provocamus, quod interpotando suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quandam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua duos deos dividens, proinde diverses, alterum alterius instrumenti, vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur. Sed et istas proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso evangelio, cui procurant, retunderentur; quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, nostrae iam Antitheses adversus Marcionem. Atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud creatorem, alium in nova apud Christum. Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diversitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet

a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. Olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem. aliam utique legem aliumque sermonem. Denique iudicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per novam legem evangelii et novum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra, et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est feros et saevos quondam animos convertunt in sensns probos et bonae frugis operarios. Et rursus: Audite me, audite me, et populus meus et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum, quo iudicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex et apud David, invituperabilis, qua perfecta, convertens animam, utique ab idolis ad deum. Hic erit et sermo, de quo idem Esaias, Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. Compendiatum est enim novum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum. Sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius novatio praedicetur a creatore per eundem? Ne rememineritis priorum, et antiqua ne recogitaveritis: Vetera transierunt, nova oriuntur: Ecce facio nova, quae nunc orientur. Item per Hieremiam: Novate vobis novamen novum, et ne severitis in spinas, et circumcidimini praeputio cordis vestri. Et alibi: Ecce venient dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Aegypti. Adeo pristinum testamentum temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. Nam per Esaiam, Audite me et vivetis, et disponam vobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia David, ut id testamentum in Christo decursurum de-
monstraret. Eundem ex genere David, secundum Mariae censum, etiam in virga ex radice Iesse processura figurate praedicabat. Igitur si alias leges aliosque sermones et novas testamentorum dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia, Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificaium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. Sicut enim nihil demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non contrarium. Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate cuius fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit demutationem, iste instituit et diversitatem; qui praedicavit innovationem, iste praenuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid Antitheses exemplorum distorques adversus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus eius potes recognoscere? Ego, inquit, percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo, condens scilicet mala et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. Cur ergo non et Antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris? Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum. Prius itaque debueras alium deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis, alium evangelii asseverasse. Ceterum praeiudicatum est ex manifestis, cuius opera et ingenia per Antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.

Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem. Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici, sed Pontici, interim adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur. Censtituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos, quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, immo Cbiisti, quae magistros apostolos fecit. Denique nobis fidem ex apostolis loannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion evangelio scilicet suo nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris. Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest. Nam ex iis commentatorihus quos habemns Lucam videtur Marcion elegisse quem caederet. Porro Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti destituta patrocinio antecessorum. Exigeretur enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit, cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credisset et non secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia

praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria?

Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti. Sed enim Marcion nactus epistelam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum quae propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. Porro etsi reprehensus est Petrus et Ioannes et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat. Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et Iudaicos fastos. Adeo non de praedicatione, sed de conversatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. Igitur distinguenda erunt singula. Si apostolos praevaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem, Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. Si vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros passum est? quod Paulum illuminavit, et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet verum. Aut si ipsum erit verum, id est apostolorum, quod Marcion habet solus? et quomodo nostro

consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur? Aut si non statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.

Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur? In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii veritatem. Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius adversus epistulam quoque ipsius? Quid, si nec epistulam agnoverint? Certe Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem), ipsum est quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde eonfingerent, utique non potuisset arguere nisi

quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatia, negotium est haeresis, quae sic semper emendat evangelia, dum vitiat; cum et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus, et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi: non enim eversionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit.