Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias: Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inbonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gra-

tiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere species et decor et gloria ipsius est. Ceterum habitu incorporabili apud eundem prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice lesse. Flos eius meus erit Christns, in quo requievit secundum Essiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito, si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit Christus? Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit. Non potest alius esse quam qui praedicebatur. Oportet actum eius ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem praesentem. Hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam: Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem filii eius? Item medicatorem. Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.

De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus,

inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nune maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur, quantoque maguificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figurat(??)s, nec hoc solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam, sicut et Christus a Iudaeis, carnaliter fratribus, cum benedicitur (??) patre, etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extime. Nam et in antenna, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex illis enim deducitur census isterum) spiritaliter interpretatur. Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo nervos utique eius clavis de-
saevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omni(??) rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur?

Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari ludaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? Proinde et Esaias, Quoniam, inquit, puer est natus nobis Quid novi, si non de filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, mittamus lignum in panem eius, utique in corpus. Sic enim deus in evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corpori sui figuram panis dedisse cuius

retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis humilitatem, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. Nisi forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum ac per hoc etiam personarum ex diversitate praedicationum vindicetur. Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda, si in alium fuisset praedicatum. Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est. Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum. post mortem utique per resurrectionem consecuturum.

Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris quaequae post Christum futura praecinebantur. Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset post quem habebat evenire. Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum, et, si audes, nega prophetatum. Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret. Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis David filium eum vindicare quam Christum, aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam ludaeorum gentem regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit. Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eveniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit, Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariae virginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David, Ex fructu ventris tui collocbo super thronum tuum. Quis iste venter est? Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset David. Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo ventrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie

ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis et familiae patrem. Nam quia viro deputare non poterat virginis, eum ventrem patri deputavit. Ita quae to Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans, quae erant Christi, quia Christus ex David, immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia David, iam sancta religione et fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in prima Ba siliarum professionem ad David facit semini eius. Quod erit, inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur ex eo ventre semen David qui esset ex David, id est Mariae? Quia et aedem dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, in dei filium magis Christus habendus esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum et reguum in aevum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit, non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Isra(??)li imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.