Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura promittat. Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa belli non tuba, sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru vel de muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus? Aliud est si penes Ponticos barbariae gentis infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, aute militare quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam patris et matris vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, ra-

tionem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit, dabit vobis dominus signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum non fuisset. Denique et Iudaei, si quando ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil sigui videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius ordo iam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum est malitiae non assentaturi, et hoc enim infantia est, sed accepturi virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Serva modum aetatis et quaere sensum praedicationis, immo redde evangelio veritatis, quae posterior detraxisti, et tam intellegitur prephetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est creatori virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David, Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus, Reges Arabum et Saba munera offerent illi. Nam et Magos reges babuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Chri-
stus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odore; spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae vocat. Et idem alibi, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat, Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam apud Ioannem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis. Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulavit despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege, cui utique adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

Adiuvabitur haec nostra interpretatio , dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris. Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim haec ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum

diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, et calciantem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumere iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo. Hanc et dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. Si bellator non est, machaeram inteutans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait, Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram ad universarum gentium vocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et inprimis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde commune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen

quasi naturaie divinitatis potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicunntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositone, proprium eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti auam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca katachresis de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo uomina a creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo denique docet novum plagulam non adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus? in nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus creatoris crederetur? Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando etsi vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum cre-
diderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit.

Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum deo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obrepit lesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris: sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. Quid horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis? Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus? Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, petra enim Christus, — ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, lesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et

exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavi te, quoniam nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen. sed Iesum eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Iesum.