Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere tamen a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni, sed rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut conservaret ea quae voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet aliquid?), quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui prae-

stat ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret in ipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui aggressus in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? Cur intercedit, si permisit? Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque? Vidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat, ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri. Haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.