Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius. Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam, recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. Igitur sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potcstatis qui seductus est, sed imago et simili-
tudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subiecit, sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbellicitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo non libertale nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum eius administratur.