Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo, sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiora ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec
bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci; bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse quod deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? Et hoc bonum sine dubio et rationale. Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia homini accommodata est quae huius status esset, afflatus dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola nunc bonitas deputetur quae tantum bomini largita sit, id est arbitrii libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionnem. Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, iam sponte praestari ab homine, quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate, iam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae, proinde ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis, quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed neces- sitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praeiudicare non ita deum instituere debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed dispecto, quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est cetera explorare. Ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet quod ipsa commisit.