Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum a diabolo? Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet, et praescius, qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo evenit quia non talis deus. Ad haec prius est istas species in creatore defendere quae in dubium vocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes. Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex

nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo vel sic magna, dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset, nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. Igitur si et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animadvertens quam eiusmodi status formam. Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam ab ipso deo traxit, id est animae ad formam dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita. Non enim poneretur lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et conlemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante deo, et minante, et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homine.