Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tanquam in minore proluderet atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur. Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum. Eructavit, inquit, cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum

fructum optimum utique optimae arboris Marcion. Imperitissimus rusticus quidem in malam bonam inseruit. Sed non valebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris natura testabitur. Aspice ad summam, qualia sermo fructificaverit. Et dixit deus, Fiat, et factum est, et vidit deus, quis bonum, non quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. Sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. Videbimus causas quae hoc quoque a deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi cui praeparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere del opera quam ipsius imago et similitude? Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandienti praemisso, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cogno minandis. Bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus in paradisum iam tunc de mundo in ecelesiam. Eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. Non est enim, inquit, bonum, solum esse bominem. Sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavitd, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus videretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio
liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et scientiae capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus qui subiecerat illi omnia. Cuius legis observandae consilium bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini. Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuvaret obsequii. Porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit qui ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim vel bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.