Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Igitur oportebit ineuntes examinalionem in deum notum, si quaeritur in qua condicione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat no-
bis intellegendi qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos per quos indignam ostendimus in deo illorum. Iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est, non esse aliquid cui deus cognosceretur. Quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei? Nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret, sed deus praesciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam nec obventiciae bonitatis nec provocaticiae animationis, quasi exinde censendam quo coepit operari. Si enim ipsa constituit initium exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa cum fecit. Initio autem facto ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. Erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. Atque ita carens et ordine initii et modo temporis de immensa et interminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventicia et provocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed et aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitale committi.