Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Igitur oportebit ineuntes examinalionem in deum notum, si quaeritur in qua condicione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat no-
bis intellegendi qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos per quos indignam ostendimus in deo illorum. Iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est, non esse aliquid cui deus cognosceretur. Quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei? Nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret, sed deus praesciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam nec obventiciae bonitatis nec provocaticiae animationis, quasi exinde censendam quo coepit operari. Si enim ipsa constituit initium exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa cum fecit. Initio autem facto ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. Erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. Atque ita carens et ordine initii et modo temporis de immensa et interminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventicia et provocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed et aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitale committi.Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tanquam in minore proluderet atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur. Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum. Eructavit, inquit, cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum
fructum optimum utique optimae arboris Marcion. Imperitissimus rusticus quidem in malam bonam inseruit. Sed non valebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris natura testabitur. Aspice ad summam, qualia sermo fructificaverit. Et dixit deus, Fiat, et factum est, et vidit deus, quis bonum, non quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. Sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. Videbimus causas quae hoc quoque a deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi cui praeparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere del opera quam ipsius imago et similitude? Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandienti praemisso, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cogno minandis. Bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus in paradisum iam tunc de mundo in ecelesiam. Eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. Non est enim, inquit, bonum, solum esse bominem. Sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavitd, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus videretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et scientiae capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus qui subiecerat illi omnia. Cuius legis observandae consilium bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini. Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuvaret obsequii. Porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit qui ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim vel bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum a diabolo? Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet, et praescius, qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo evenit quia non talis deus. Ad haec prius est istas species in creatore defendere quae in dubium vocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes. Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex
nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo vel sic magna, dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset, nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. Igitur si et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animadvertens quam eiusmodi status formam. Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam ab ipso deo traxit, id est animae ad formam dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita. Non enim poneretur lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et conlemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante deo, et minante, et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homine.