Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus

ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus, sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exserte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in cromentun(??) generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit Crescite et multiplicamini, eiusdem finis cuius et initium. Non tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestaret messem. Unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur
studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione? Iam vero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? Quomodo diligit cuius originem non amat? Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit immanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix. Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos a homicidio differt, sub utroque homo interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae divinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus Marcion utitur.

Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus deis adversus Marcionem retractandis suum cuique tilulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere, alterum excludere. Non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret. Sic aedificat qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus. divinitatem nihil iam quaereretur in deum verum, quem quanto constaret esse sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunque sine controversia haberi deceret, adoraudum potius quam iudicandum, et demerendum magis quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem. Quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?

At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor universitatis. Ideo tantum opinor, quia a primordio notus

est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, aliqui proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior vel etiam sordidior atque corruptior. rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse quem non scias nisi ex parte qua voluit ipse. Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. Reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. Esaias iam tum apostolus prospiciens haeretica corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuil? aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et apostolus condicet, O profundum divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et ininvestigabiles viae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis, dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cogno-
scat aliquis quae sint in deo nisi spiritus dei. Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et invalidum dei validius hominibus. Et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo ant plures. Quodsi a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, duntaxat animali et baeretico, non recipienti quae sunt dei? Ant quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non prudenter definxisti me. Confessus est seductionem. Non occultavit seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse, si forte, iudicem fecerat a primordio.