Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo, sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiora ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec

bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci; bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse quod deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? Et hoc bonum sine dubio et rationale. Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia homini accommodata est quae huius status esset, afflatus dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola nunc bonitas deputetur quae tantum bomini largita sit, id est arbitrii libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionnem. Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, iam sponte praestari ab homine, quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate, iam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae, proinde ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis, quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed neces-
sitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praeiudicare non ita deum instituere debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed dispecto, quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est cetera explorare. Ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet quod ipsa commisit.

Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere tamen a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni, sed rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut conservaret ea quae voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet aliquid?), quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui prae-

stat ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret in ipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui aggressus in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? Cur intercedit, si permisit? Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque? Vidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat, ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri. Haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.

Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius. Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam, recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. Igitur sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potcstatis qui seductus est, sed imago et simili-

tudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subiecit, sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbellicitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo non libertale nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum eius administratur.