Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor universitatis. Ideo tantum opinor, quia a primordio notus
est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, aliqui proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior vel etiam sordidior atque corruptior. rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse quem non scias nisi ex parte qua voluit ipse. Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. Reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. Esaias iam tum apostolus prospiciens haeretica corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuil? aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et apostolus condicet, O profundum divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et ininvestigabiles viae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis, dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cogno- scat aliquis quae sint in deo nisi spiritus dei. Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et invalidum dei validius hominibus. Et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo ant plures. Quodsi a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, duntaxat animali et baeretico, non recipienti quae sunt dei? Ant quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non prudenter definxisti me. Confessus est seductionem. Non occultavit seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse, si forte, iudicem fecerat a primordio.