Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse. Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti. Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut

et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sucepisset, per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; qua diminutione in haec quoque

dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui iurat Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui videbatur dei filius. Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur. Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem creatoris? Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus, nec index, nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si lamen saevum.

Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et

ipse adversus Marcionem Antitheses aemulas faciam. Si ignoravit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et deorsum'. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster, proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. Paenituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim, quod tandem animadvertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret. Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos saevitia dei mei absumpsit. Tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi. Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.