Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus deis adversus Marcionem retractandis suum cuique tilulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere, alterum excludere. Non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret. Sic aedificat qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus. divinitatem nihil iam quaereretur in deum verum, quem quanto constaret esse sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunque sine controversia haberi deceret, adoraudum potius quam iudicandum, et demerendum magis quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem. Quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?