Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens, sed et sanans, mortificans, sed et vivificans, humilians, sed et sublimans, condens mala, sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens, Ego sum qui condo mala. Amplexi enim vocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos autem adhibila distinctions utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum vero supplicii et poenae deum creatorum, ut illa pars malitiae deputetur, ista iustitiae mala condentis iudicia adversus mala delicti. De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. Quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica, atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur iniuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione per-

cussam. Indural cor Pharaonis: sed meruerat in exitium subministrari qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat, postremo qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit et ipsum populum, sed ingratuns. Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in prophetam.

Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit, tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem. Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populitalia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adbuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. Quamquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit quod iam audierat.

Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis. Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae. Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?

Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem. Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo, patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur, sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est. Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur aeque suo more.