Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et severus et, quod Marcionitae volunt, saevus. Statim mulier in doloribus parere et viro servire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, Crescite, tantum, et multiplicamini, sed quae in adiutorium maseulo, non in servitium fuerat destinata. Statim et terra maledicitur, sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fruetuosa. Statim sudor et labor panis, sed ante ex omni ligno victus immunis et alimenta secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem, sed ante ad vitam; exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas dei secundum naturam, severitas posterior secundum causam. Illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec causa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei deus praestitit. Incipe nunc etiam iudicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum ut iudicem ostendimus. Aut si non iudicem, certe perversum ac vanum disciplinae non vindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. Non reprobas autem deum iudicem, qui non iudicem deum probas. Ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. Nunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. Porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam
de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nibil non malum. Igitur quanto malum ininstitia, tanto bonum iustitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur ut iusta sit, non erit bonitas, si iniusta sit. Nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae, separationem earum non potes cavere. Quo ore constitues diversitatem duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis faciendum quia cum bonitatis consilio iudicavit. Iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs. habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum iudicia sunt creatoris. Ne putes eum exinde iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obventiciam deputandam quae in domino inventa sit arbitratrix operum eius.
At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc iustitiae opus procuratio boniatis est; quod iudicando damnat, quod damnando punit. quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit. Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficebat bonum per semetipsum commendari, iam sub adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret. Ceterum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret quod impune contemeret? Quis custodiret quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et multo frequentiorem: nonne omenes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Qualem oportet deum velles? qualem malle expediret, sub quo delicta gauderent, cui diablus illuderet. Illum bonum iudicares deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et iuvandi et laedendi potens. Minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia
bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit. Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divnitatis ipsius, exhibens deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum, quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.