Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia

legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem. Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in bominum refrigeria erudiretur.

Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-

spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris faciendis delinqueret.

Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut

istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac
nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.