Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius. Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam, recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. Igitur sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potcstatis qui seductus est, sed imago et simili-

tudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subiecit, sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbellicitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo non libertale nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum eius administratur.

Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax invenitur, cum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad hoc interpretanda erit qualitas animae. Inprimis tenendum quod Graeca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum. Quidam enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. Et usurpata iam quaestio est. Intellege itaque afflatum minorem spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam eius, non tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, et si de vento aura, non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. Imago ergo spiritus afflatus. Porro imago veritati non usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et afflatus cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas, id est

spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum. In hoc erit imago minor veritate et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scicntiae, tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divintatis, sic nec usque ad iutegritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est veritati, et hoc solum imagini non licet. Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritalis, vi tamen ipsa caret, non babens motum, ita et anima, imago spiritus, solam vim eius exprimere non valuit, id est non delinquendi felicitatem. Ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus. Et alias autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostules deum et alflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus. Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut el deus de spiritu suo. Denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem bominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a condicione factoris. Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. Ipsum quod anima vocitatus est flatus. Vide etiam ne de afflatus condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem. Ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane cum illam exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse est domnum universitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. Potuisse enim babuit per substantiae exilitatem, qua afflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non servus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi, sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud
iam videri potest anima deliquisse quod illi cum deo affine est, id est per afflatum, sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter attributum, ab homine vero qua voluit agitatum. Quodsi ita se habent, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. Quod denique malum describes crea(??)? Si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator. Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit, non utique futuram si non contempsisset.

Sed et si ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas Exechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. In persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es; illic enim,

ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, amethystum, chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae; de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas, Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit bominem eiectum a dei obsequio, et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit. atque ita exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae
exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. Certamini enim dedit spatium, ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris vitae iam de vita regressurum.