Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et severus et, quod Marcionitae volunt, saevus. Statim mulier in doloribus parere et viro servire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, Crescite, tantum, et multiplicamini, sed quae in adiutorium maseulo, non in servitium fuerat destinata. Statim et terra maledicitur, sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fruetuosa. Statim sudor et labor panis, sed ante ex omni ligno victus immunis et alimenta secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem, sed ante ad vitam; exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas dei secundum naturam, severitas posterior secundum causam. Illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec causa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei deus praestitit. Incipe nunc etiam iudicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum ut iudicem ostendimus. Aut si non iudicem, certe perversum ac vanum disciplinae non vindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. Non reprobas autem deum iudicem, qui non iudicem deum probas. Ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. Nunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. Porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam

de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nibil non malum. Igitur quanto malum ininstitia, tanto bonum iustitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur ut iusta sit, non erit bonitas, si iniusta sit. Nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.