Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae, separationem earum non potes cavere. Quo ore constitues diversitatem duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis faciendum quia cum bonitatis consilio iudicavit. Iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs. habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum iudicia sunt creatoris. Ne putes eum exinde iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obventiciam deputandam quae in domino inventa sit arbitratrix operum eius.