Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed et si ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas Exechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. In persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es; illic enim,
ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, amethystum, chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae; de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas, Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit bominem eiectum a dei obsequio, et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit. atque ita exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. Certamini enim dedit spatium, ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris vitae iam de vita regressurum.