Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus

ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus, sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exserte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in cromentun(??) generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit Crescite et multiplicamini, eiusdem finis cuius et initium. Non tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestaret messem. Unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur
studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione? Iam vero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? Quomodo diligit cuius originem non amat? Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit immanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix. Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos a homicidio differt, sub utroque homo interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae divinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus Marcion utitur.