Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Principalis itaque, et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poētica et pictoria licentia, et tertia iam, haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit, Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcunque non ita fuerit ut esse debebit. Deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter invenies. Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine. Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate. Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est), quae erit iam condicio ipsius summi magni? Nempe ut nibil illi adaequetur,

id est ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil sinit adaequari. Ergo unicum sit necesse est quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. Proinde deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit: Deus si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse deum, dicendo, Si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse quod si non est, deus non est, summum scilicet magnum. Porro summum magnum unicum sit necesse est. Ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum magnum; nec aliter summum magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. Certe quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habere üni competat et in duobus esse nullo modo possit?