Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis conferenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot iam numero quot et gentium reges? De deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est nullius exempli capere comparationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus, contionabitur, Cui me similabitis? Divinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita. Aliud eninr deus, aliud quae dei. Denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, vide ne iam non possis uti. Rex enim etsi summum magnum est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum

excidet iam de summo magno, translato in deum. Hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? Quid nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur? Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. Adeo etsi in disperso multifarium videtur summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum est. Proinde cum duo dii conferuntur, ut duo reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia comparationis, quia summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae possidens unicum est. Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum. Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, cum usque ad xxx Aeonum fetus, tanquam Aeneiae scrofae, examen divinitatis effudit. Quaecunque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post unum. Post unum enim numerus. Quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. Post duo enim multitudo, unione iam excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens,
qua deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno, unicum autem sit cui nihil adaequetur. Iam nunc duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? Quid interfuit numeri, cum duo paria non differant uno? Una enim res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria, tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes. Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa magna quid facerem, si ambos colerem? Vererer ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffundere viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est ut tutius censerem neutrum colendum quam alterum cum scrupulo colendum aut ambos vane.