Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem nostrum, et quem probare non poterit, id est suum; passus infelix huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntiationis in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque mala bonas. Languens enim (quod et nunc multi, et maxime haeretici), circa mali quaestionem, unde malum, et obtunsis sensibus ipsa enormitate curiositatis inveniens creatorem pronuntiantem, Ego sum qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso cuique, tanto

in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus. Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diversae a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit. Habuit et Cerdonem quendam, informatorem scandali huius, quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari connitebatur, de bono praestruendo construxit. Has naturas quibus disposuerit articulis per ipsas responsiones nostras ostendimus.