Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris
deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam provisum, quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere qui non videbitur retinere? Quia retineret, si iudicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generavit? Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est. Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum attribuet qui animam non prius contulit? Quia suffectura est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem, nunquam apud se resignatum, lavat hominem, nunquam apud se coinquinatum, et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis? Nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam, nisi tam vanus quam deus Marcionis. Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? Quid non salute remunerat quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem operis non rependens carni salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?