Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma, et ipsa transfunctoria praecepta secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem

deo habuisse videamini; timorem enim non vult. Atque adeo prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit etiam timendae? At quomodo diliges, nisi timess non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio, diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius quam delicta non exequi? Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent? Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum timeri qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet. Multo adhuc vanius, cum interrogati, Quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.