Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudicem praestat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. Quale est enim ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis? Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? Immo et permisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. Et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. Stupidissimus

ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur, ergo nec laeditur voluntas eius, cum fit quod fieri noluit, et fit iam delictum secundum voluntatem eius, quia non fit adversus voluntatem quod non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen, si fiat, dicimus iam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri ad factum qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri. Nolendo enim prohibuit. Non enim et iudicavit nolendo fieri et idcirco prohibendo? Non faciendum enim iudicavit et prohibendum pronuntiavit. Ergo et ille iam iudicat. Si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare qua tantummodo nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum. Atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit. Malo autem parcere deum indignius sit quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.