Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia quae deo digna sint constent. Si aliquem de Epicuri schola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudiciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per sensum?), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). Ecce enim hoc ipso quod retro quietus qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet? Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit

ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis, Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.