Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata praescriptionum defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius, per idque examinetur per quod creatori praefertur. Et utique erunt regulae cerfae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est ut inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum
et in introitu causarum, cum quibus debuerat inveniri, exinde agens quod agi habuit. Erat enim iam mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa coepit. Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia et extranea reputentur, ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. Ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio sit revelatus? Quidni? qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi; quae si continentur quo minus currant, naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit. Hinc censetur, si agat; sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine. Natura enim se non potest nolle quae se ita dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas. Ergo non fuit naturalia bonitas quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par, quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit. Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis. Quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? Totum denique creatoris elogium in illum rescribetur qui saevitias eius bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis, et pereunt iam omnes qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? Si ut ex hoc melior inveniretur, quanto creator deterior haberetur? satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico iudicabis qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim causae suae exhibuit; plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo deus, et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit ut imperio eius divina bonitas in terris dedicaretur.